- LIMES
- LIMESomnis publico it ineriserviebat, adeoque quot limites, per quos iter populo praebebatur, tot publicae viae fuêre. Sed nec unum genus earum, nec una fuit latitudo: aliae pedes 60. aliae 40. aliae 30. aliae 20. aliae 12. aliae 8. latitudinis habuêre; quae ultima legitima et minima viae latitudo erat. Distabant autem limites a terminis, quippe qui terminis distinguebantur et agrorum sulcis agebantur, fossae hinc et sulci saepe vocati: proprie enim Limes via cava, hinc inde exstantibus marginibus, vide de his agrorum Limitibus, Salmas. ad Solin. p. 678. et seqq. In Circo Limitem Tertullian. l. de Spectac. proprie vocavit loca illa, quibus pupulus sedebat spectabatque, ut cardines erant in Theatro: recti viz: ac perpetui sedilium ordines, qui per longitudinemporticus; quam longa fuit, dispositi fuêre, s. viae inter illos sedilium ordines, instar limitum, perpetuo rigore in cedentium, tres enim porticus tristegae Circum cingebant in speciem amphitheatri: Solumlatus, ubi carceres erant, absque aedificiis et porticu fuit, et sub divo expositum; in inferiore porticûs parte sedilia fuêre lapidea, in superioribus lignea. Ut minus spatii perderetur, peretuâ recturâ videntur dispofita, nullis intercisa viis transversariis, ut in theatro. Quam ob causam ordines longos illos subselliorum in Circo, limites Tertullian. lineas Ovid. vocavit, ubi de Circensibus: Amor. l. 3. Eleg. 2. v. 19.Quid frustra refugis? Cogit nos lineae iungi:Haec ex lege loci commoda Circus habet.Vide infra Linea, it. Praeriperee limitem. In Theatro longe secus: ubi Cardines et Cunei dicebantur, quia per cuneosdivisa erant etc. Plura de limitibus cum agrorum, tum Circi, vide apud praefat. Salmas. ad Solin. passim p. inprimis 918. et seqq. Ut de Imperii limitibus aliquid addam, fuêre illi duûm generum: Alibi enim limitibusa natura positis claudebatur, mari sc. h. e. Oceano (nam Mediterraneum, paucis exceptis, circa Pontum et Maeotin, Orbis Rom. totum capiebat) fluminibus magnis, ut Danubio et Euphrate, vel aliquando Rheno et Tigri: Item montibus, ut in Asia Tauro quibusdam locis, alibi aliis; quibus Herodian. addit terras desertas et solas quae locis aliquot Imperium terminarent, l. 2. Alibi terminabatur Fossis, Castris, Arcibus, Concaedibus, Stipitibus, Muris: quae ultima specialiter Limites appellat Spartian. in Hadr. Caes. Et quidem Fossarum, idem Herodian. meminit l. c. ut et Arcium ac Castrerum; quorum insuper meminêre, Tac. Aur. Victor de Traiano, Amm. Marcell. 1. 28. c. 5. et 6. 7. Cuiusmodi arces et limitaneas ures, non primus instituit dioletian. quod Zosimus vult; sed neglectu priorum Principum collapsas, in integrum saltem restituit. Concaedium mentio, apud Tac. Ann. l. 1. Muris Barbaros submovere, primus instituit Hadr. qui murum in Britannia duxit, de quo quo loco: de Stipitibus, quod munimen non multum ab eo diversum erat, quod conceadibus fiebat, Spartianus agit in eod. Haedr. ad quem vide Casaub. Hos vero Limites qui tuebantur milites, Limitanei dicti sunt vel Ripenses, quibus Numeri, h. e. Legionarii milites, opponuntur passim, apud Hist. Aug. Scriptores: Comitatenses, item in Cod. Theod. quo modo tum dicebantur, qui prius Legionarii, vide Salmas. ad Vopisc. in Probo: ut et supra in voce Arcisinius, Condita, item infra in Terminus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.